Dicuil, Epistula censuum
ii <De mensuris frugum et ciborum ac potuum>
1
|folio 10r l. 18
(P)
Ponderibus scriptis mensuras scribere curo;
2
Pondera nam propriae debent pensare metalla,
3
Mensurae fruges escas potusque probabunt,
4
Nos res quanquam alias per nomen utrumque uocamus.
5
Non solum legimus res corpore rite carentes,
6
Sed quę tanguntur pariter res atque uidentur,
7
Quae quia plus numero nec egent sunt famine nostro.
8
Seminibus minimis, ut dixi, pondera nasci,
9
|folio 10v
(P)
Quae granis geminis aequantur lentis in hortis.[27]
10
Sic statui fari mensurae exordia parua:
11
Coclear appendit semissem examine dragmae,
12
Concula completur nouies, si fiat obellus,
13
Sed ciatus denis dragmis aequatur in imis;
14
Oxibafus
scripulis
nouies ita quinque leuatur.
15
Sicilicis senis acitabulus ille repletur,
16
Namque quater scripulis nouies acitabulus instat;
17
Eminam ductus hic bis quater efficit unam,
18
Emina in liquidis constat ceu libra metallis.
19
Eminas duplices aequat sextarius unus,
20
Qui dici poterit uera ratione bilibris;
21
Ille quater sumptus greco fit nomine choenix.
22
Sic gomor aut quinaris erit, si quinque locentur,
23
Si pariter fuerint sex, chus uel congius extat,
24
Si sit sedecies, modius romanus habetur.
25
Mensuras uarias egit sextarius idem;
26
Sic post haec modius diuerse pensa parabit.
27
Semisse ac modio plene parabitur urna.
28
Hac bina italiae replebitur anphora, romae;
29
Iam greca in ternis sed mensurabimus urnis;
30
Quattuor ac modiis repletur gallica plenis.
31
Inter haec uarias plebes iura anphora seruat.
32
Quinque aut sex modios ualet unus habere medimnus,[28]
33
Dum metrum est proprium nomen sextaria centum
34
|folio 11r
(P)
Atque gomor modios totos ter quinque tenebit,
35
Qui quater effectus tum culleus esse uidetur.
36
Quo nulla in liquidis fuerat mensura latinis
37
Maior mensuras dicam a nobis alienas;
38
Quae sunt, iordanes ubi currit et aduena nailus
39
Allophilos satum mensuram scimus habere
40
Hebreae nomen ducens ab origine gentis,
41
Unum ac dimedium modium quod habere uidetur.
42
Est aliud satum undecies sextaria bina;
43
Hebreum id modium solum retinere probatur.
44
Batus, quod legimus nomen sermone latino -
45
Hebrei, quorum est nomen, bene bata loquuntur -
46
Quinquaginta capit frugis sextaria tritae.
47
Inde corus sequitur nomen de nomine collis
48
Diductum[29] primae nobis ab origine linguae;
49
Nam triginta tenet modios onus ipse cameli.
50
Artaba mensura est calidis orientis in aruis,
51
Austri fructiferis sine nube absque imbribus atris.
52
Quae mensura octo nouies sextaria sorbet,
53
Confusae ut linguae causa creuere malorum; [30]note>
54
Tres modiiue intrant in eam ac pars tertia quarti.[31]
55
Omonyma mensurarum oriuntur:
56
Haec nec pauca nimis habet, haec nec nomina multa;
57
Hic appellatiua loquor communia dicta.
58
Craxatas uariae mensuras parte uidemus,
59
|folio 11v
(P)
Nomen idem multas hoc est res significare,
60
Ut momentum oculi lunae solisque notantur.
61
Tarquinius, decius, drusus uel scipio, pirrhus,
62
Nostra maria, simon, antique, christus, iesus,
63
Emina aut semis plene seu libra manebit
64
Uel media emina est septunx, semuncia clauda,
65
Sed mediam et magnam cotilam appellamus utrasque.
66
Emina haud solum ostendit bis sex sed et unum,
67
Quinque ter ac modios gomor aut sextaria quinque,
68
Octo bis aut bina undecies sextaria certa,
69
Metitur modius hebreus siue latinus.
70
Sed satum modium cum dimedio aequat habendum,
71
Satum aliud uelut undecies sextaria bina.[32]
72
Anphora terna manet, quam dixi sufficienter.[33]
73
Artaba niliaca est postremo famine clausa;[34]
74
Descriptum cuius pensum fore utrumque paraui.
75
·i· Sinonyma uel polionyma mensurarum ordiuntur:
76
Multa nimis species haec crebro, singula multa
77
Iura eius cuiusque et iuris plurima saepe
78
Nomina, quae libros scrutando cerno frequenter.
79
Nominibus uariis causae spectantur eaedem,
80
Ut gladius, mucro, ensis;[35] humus, tellus, ita terra;[36]
81
Uirgilius, maro, publius; ascanius uel iulus;
82
Azarias, ozias;[37] israhel, christus, ihesus;
83
Israhel tandem, primum qui dictus iacob.
84
|folio 12r
(P)
Pondus idem librat sexcunx acitabulus atque,
85
Emina et cotilas, bilibris, sextarius unus,
86
Tempore quem ueterum dextans aliquando ter implet;
87
Lucius ennius adfirmat haec senica iura.[38]
88
Quinaris gomor hic debent habitare, sed ille
89
Congius et chus erit, cadus anphora greca manebit,
90
Maius idem satum sorbet quod et urna latina.
91
·ii· Omonyma simul ac synonyma ponderum et mensurarum, hoc est uel dionyma siue trionyma seu tetraonyma initiantur:
92
Praedictae species unam fecere duabus.
93
Nomina pauca nimis species haec tertia captat,
94
Ut fastus, uates, acies ariesque, nepotes,
95
Aemulus atque sacer, corus, as, exercitus, ala,
96
Summa, fori, ambitus et saltus, tonus ac mare, mucro;
97
Has binas causas rostrum stagnumque reuelant.
98
Magnus alexander, pompeius corpore magnus,[39]
99
Iulius et galius, caesar, nero, nomine clari,
100
Publius aeneas maro marcus uirgiliusque
101
Sic simon petrus, simon cananeus in altis,
102
Sic iacobus minor ac maior, sic christus ihesus,
103
Quae coniunctim unum, disiunctim multa prehendunt.
104
Hanc binam hic speciem quater ornant nomina quinque;
105
Nomina fixa loquor; non propria nomina dico.
106
Cessantes fari haec nunc, quod nunc instat, agamus![40]
107
Denarius, cotilas ciatusque argenteus atque,
108
|folio 12v
(P)
Emina et gomor et grandis sola anphora greca:
109
Nominibus scriptis, quid sunt septem ista, uidetur.
110
Concula ceu metrum, oxibafus, corus atque medimnus,
111
Culleus: haud aliis iuncti ornant singula pensa.
112
Culleus infelix aliter tormenta marina:
113
Claudit triste sedens homo, gallus, simea, serpens,
114
Pro culp<a>e merito referentis leta parenti
115
[_]Uel consanguineo seu fratri siue sorori.
116
Ut potui, notulas mensuras pondera dicens,
117
Nox cadit et nigris tegimur celantibus umbris.
Apparatus
- scripulis] scri'pulis MS
- ·ii· Omonyma simul ac synonyma ponderum et mensurarum, hoc est uel dionyma siue trionyma seu tetraonyma initiantur:] ·i· Omonyma simul ac synonyma ponderum et mensurarum ·i· Hoc est uel dionyma siue trionyma seu tetraonyma initiantur MS
- celantibus] caelantibus MS
Notes
- ^ See above, Chapter i, 13 and 45.
- ^ The -us is covered by the paper binding and cannot be read with all certainty, even in situ.
- ^ = deductum; however, i instead of e is very common in Dicuil's texts in this close witness, usually without changing the meaning. Diductum = deductum occurs twice in this text. Therefore, this spelling is not unlikely to be Dicuil's own.
- ^ Cf. Genesis 11, 1-9, esp. 9.
- ^ Cf. Remmius Favinus, Gedicht, vv 88-9, ed. Geus 2007, p. 28.
- ^ See above, Chapter ii, 39-43, esp. 41-2.
- ^ See the three types of the anphora above, Chapter ii, 28-31.
- ^ Cf. Remmius Favinus, Gedicht, vv 88-9, ed. Geus 2007, p. 28.
- ^ Cf. Priscianus, Institutionum grammaticarum lib., II 26, ed. Keil/Hertz 1855, ii, 59.
- ^ Isidorus, Etymologiarum lib., I vii 14, ed. Lindsay 1911, i.
- ^ Cf. 2 Kings 15, 1-8; 2 Chronicles 26, 1-22: Matthew 1, 9.
- ^ Many of the above and below measures are discussed in a similar way by Isidorus, Etymologiarum lib., XVI xxvi 5-9, ed. Lindsay 1911, ii; however, Seneca and some measures, incl. the dextans, are not mentioned there. The same applies to Remmius Favinus, Gedicht, vv 65-85, ed. and trans. Geus 2007, pp 28-9. Dicuil might have used a manuscript of one of these texts adding information and misattributing it to Seneca. Priscian's De figuris numerorum, ed. Passalacqua 1987, i, 16, references Seneca the Elder in the context of pounds, talents, minae, and sesterces, which might have been misunderstood as crediting him as an authority on measures more generally.
- ^ Cf. Priscianus, Institutionum grammaticarum lib., II 25-26, ed. Keil/Hertz 1855, ii, 58-9.
- ^ Cf. the last verse of Dicuil's De cursu solis lunaeque, II i, ed. Schweizer 2023, ii, 69. The last six words are identical.